/
/
/
/
/
/
   
Carta del Papa a Cardenal Ezzati por centenario de Oscar Romero

Este 5 de agosto en el Boletín de la Sala Stampa de la Santa Sede ha publicado en latín la Carta del Santo Padre al Enviado Especial a la celebración del Centenario del nacimiento del Beato Oscar Romero, Obispo y Mártir.
Lunes 07 de Agosto del 2017
  
El Boletín señala que el 17 de junio de 2017 se ha publicado el nombramiento del Excelentísimo Cardenal Ricardo Ezzati Adrello, S.D.B., Arzobispo de Santiago de Chile como Enviado Especial del Santo Padre para la celebración del centenario del nacimiento del Beato Oscar Romero, Obispo y Mártir, en San Salvador, El Salvador el 15 de agosto de 2017.

La Misión Pontificia que acompañara al Enviado Especial Cardenal Ezzati serán los siguientes presbíteros:

Reverendo Monseñor Rafael Edgardo Urrutia Herrera, Canciller de la Arquidiócesis de San Salvador y Vicario Episcopal para los Movimientos y las Asociaciones de fieles laicos;
Reverendo Don Reinaldo Sorto Martínez, Párroco de la Parroquia San José de la Montaña, Vicario Episcopal de Pastoral y Director de Radio San José.

El Papa Francisco en su carta ha recordado a Monseñor Romero como un "ilustre pastor y testigo del Evangelio, defensor de la Iglesia y de la dignidad humana", actos que son muestra del "amor por todos, especialmente los pobres, marginados y aislados de la sociedad", "pregonando la justicia, la reconciliación y la paz".

A continuación la carta del Papa Francisco al Cardenal Ezzati, en su versión original en latín, publicada por el Vaticano:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
RICHARDO S .R.E. Cardinali EZZATI ANDRELLO, S.D.B.
Archiepiscopo Metropolitae Sancti Iacobi in Chile

Centum mox anni complentur ab ortu beati Ansgarii Arnolfi Romero, episcopi et martyris, illustris pastoris et testis Evangelii, clari defensoris Ecclesiae et dignitatis hominis. Dilectae terrae Salvatoriae filius gentibus aetatis nostrae de salvifica opera Domini nostri Iesu Christi loquitur eiusque amore erga omnes, potissimum pauperes, derelictos et a societate segregatos. Tum in sacerdotali tum in episcopali navitate singularem progressionem spiritalem ostendit atque iustitiam, reconciliationem et pacem propagavit.

Nos, qui ei beatorum honores decrevimus, laeto omnino animo notitiam accepimus Episcopos Salvatoriae simul cum clero fidelique populo in urbe Sancti Salvatoris in America die XV proximi mensis Augusti, in Assumptione videlicet Beatae Mariae Virginis, centesimam anniversariam memoriam ortus beati Ansgarii Arnolfi celebraturos esse, ad sibi suisque fidelibus divina dona per intercessionem huius martyris exposcendum. Fausta hac occasione data, sacri Pastores Salvatoriae in Conferentia mense Ianuario huius anni congregati humanissime Nosmet Ipsos invitaverunt ut sollemni huic celebrationi praeessemus. Grati omnino de invitatione, aliquem tamen eminentem decrevimus Virum seligere, qui Nostras vices in dicta urbe gerat.

Ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui Metropolitanam Sedem Sancti Iacobi in Chile per Evangelii semitas diligenter ducis quique dignus Nobis videris ad id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem centesimae anniversariae memoriae ortus beati Ansgarii Arnolfi Romero, episcopi et martyris, quae illo die in urbe Sancti Salvatoris in America sollemni modo agetur. De pondere vitae testimoniique beati loquens, omnes adstantes adhortaberis ut praecepta Domini servent, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii, Beata Maria Virgine intercedente, demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant, iustam et nobilem societatem aedificantes.

Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnes ibi congregatos salutes, Archiepiscopum praesertim Sancti Salvatoris in America ceterosque sacros Pastores, sacerdotes, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos, vicissim Nostram cum beati cultoribus necessitudinem significes.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus velis transmittere; a cunctis vicissim preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter adimpleamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Iulii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

FRANCISCUS

[01130-LA.01] [Testo originale: Latino]

Fuente: Comunicaciones Santiago
www.iglesiadesantiago.cl


Santiago, 07/08/2017